

Apocalypsis B. Joannis*
Caput 1: Versus 2
Qui testimonium perhibuit.Qui testatur esse vera verba ipsius Christi habita tam de Verbo, id est Divinitate, quam de humanitate Jesu Christi.Verbo Dei.Filius vocatur Verbum Dei, quia per eum manifestatus est in mundo Pater.In his quae vidit.In his quae corporaliter vidit, ut passum et mortuum, sola mente, ut fuisse cum Patre ante omnia.